COLUMNAE Delphinorum

COLUMNAE Delphinorum
COLUMNAE Delphinorum
apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 588. ubi de Circo,
Plebeium in Circo positum est, et in aggere Fatum.
Quae nudis longum ostendit cervicibus aurum,
Consulit ante Falas Delphinorumque columnas:
dicebantur, quae insculptos habebant delphinos, de quibus infra; vel quibus delphini pro basi erant. Sustinebant autem illae Sessias, Messias et Tutelinas, i. e. simulacra Dearum, Sessiae, Messiae et Tutelinae, Tertullian. de Spectac. Vide quoque Plin. l. 18. c. 2. Ibique viles et triviales Astrologi a mediocribus et plebeiis feminis consulebantur. Eas Neptuno delphmas vomere, idem Tertullianus eleganter dixit; quod circa capitula vel basim sculptos eos praeferrent, sed magis est, ut circa capitella sculpti fuerint. Salmas. ad Solin. p. 912. ubi in ca Circi parte, quae inter utrasque metas interiacebat, in modum aggeris satis alte e terra elati, et Euripus vocabatur, has columnas constitutas fuisse, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • SPINA — I. SPINA in Circo dicebatur Latinis, quae Κρηπὶς Graecis. Et quidem Spinae Circi meminit Cassiodorus, ubi de Circo, et Scholiastes iuvenalis, ad illum versum, Sat. 6. v. 588. Plebeium in Circo positum est et in aggere Fatum. Ubi adnotat, in Circo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”